bibliognosta.blogspot.com

jueves, 29 de marzo de 2018

VIERNES SANTO

Solemnis Actio liturgica celebranda est horis postmeridianis, et quidem circa horam tertiam; si vero ratio pastoralis id suadeat, inchoari potest inde a meridie, vel tardiori hora, non autem ultra horam nonam serotinam. Privata Actionis liturgicae celebratio interdicitur. Hoc die sacra Communio fidelibus distribui potest unice inter solemnem Actionem liturgicam postmeridianam, exceptis iis, qui in periculo mortis sunt constituti.
1. Altare omnino nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis.
2. Solemnis Actio liturgica postmeridiana huius feriae, ubi deest copia clericorum et sacerdotum, peragitur a celebrante cum assistentia ministrantium, ut suis locis notabitur; ubi vero clerici adsint, maxime convenit, ut in choro Actioni liturgicas assistant.
3. Itaque, unusquisque suis choralibus vestimentis induitur; celebrans et diaconus, amictu, alba et cingulo induti, sumunt stolam nigram; subdiaconus accipit amictum, albam et cingulum.
4. Omnibus sic paratis, incipit processio per ecclesiam ad altare, sub silentio.
5. Clerici, ministri, seu ministrantes, et celebrans, cum ad altare pervenerint, eidem altari reverentiam faciunt; deinde, celebrans et ministri sacri, non vero ministrantes, in faciem procumbunt, reliqui vero adeunt scamna in choro, ibique manent, genibus flexis et profunde inclinati: omnesque in silentio aliquamdiu orant.
6. Signo dato, omnes se erigunt, sed genuflexi manent; solus celebrans, stans ante gradus altaris, dicit, manibus iunctis et in tono feriali, sequentem orationem:
Deus, qui peccati veteris hereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui, Domini nostri, passione solvisti: da, ut, conformes eidem facti; sicut imaginem terrenae naturae necessitate portavimus, ita imaginem coelestis gratiae sanctificatione portemus. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Top  Next

I. Lectiones, Passio
7. Oratione completa, celebrans et ministri, seu ministrantes, ad sedilia pergunt. Interim ponitur legile nudum in medio presbyterii, et lector incipit primam lectionem, omnibus sedentibus et auscultantibus. Incipitur vero sine titulo, ac clauditur absque Deo gratias.
7 a. Deficiente lectore, ipse celebrans; stans in loco suo, legit lectionem.
Lectio prima
Osee 6:1-6
Haec dicit Dominus: In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum: quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terrae. Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur. Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.
Responsorium
Domine, audivi auditum tuum, et timui: consideravi opera tua, et expavi.
V. In medio duorum animalium innotesceris: dum appropinquaverint anni cognosceris: dum advenerit, tempus, ostenderis.
V. In eo, dum conturbata fuerit anima mea: in ira, misericordiae memor eris.
V. Deus a Libano veniet, et Sanctus de monte umbroso, et condenso.
V. Operuit coelos maiestas eius: et laudis eius plena est terra.
8. Responsorio aBsoluto, omnes surgunt; celebrans, stans ad sedile, dicit Oremus, diaconus Flectamus genua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto a diacono Levate, omnes surgunt, et celebrans, manibus iunctis ac in tono feriali, dicit orationem.
8 a. Celebrans, manens in loco suo, dicit Oremus, Flectamus genua, et, brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit Levate; deinde surgit, et, manibus iunctis ac in tono feriali, dicit orationem.
Oratio
Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Deus, a quo et Iudas reatus sui poenam, et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede novis tuae propitiationis effectum: ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum; ita nobis, ablato vetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Top  Next

9. Oratione expleta, sequitur altera lectio, a subdiacono dicenda ad legile, item sine titulo, et sine Deo gratias in fine. Celebrans cetefique omnes, sedentes, auscultant.
9a. Lectionem legat lector ad legile: secus vero ipse celebrans, stans in loco suo.
Lectio
Exodus 12:1-11
In diebus illis: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad venscendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et haedum. Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. Si quid residuum fuerit, igne comburetis. Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase id est transitus Domini.
Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.
Responsorium
Ps 139:2-10, 14
Eripe me, Domine, ab homine malo: a viro iniquo libera me.
V. Qui cogitaverunt malitias in corde: tota die constituebant praelia.
V. Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum.
V. Custodi me, Domine, de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis libera me.
V. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: absconderunt superbi laqueum mihi.
V. Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis, iuxta iter scandalum posuerunt mihi.
V. Dixi Domino, Deus meus es tu: exaudi, Domine, vocem orationis meae.
V. Domine, Domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli.
V. Ne tradas me a desiderio meo peccatori: cogitaverunt adversus me: ne derelinquas me, ne unquam exaltentur.
V. Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
V. Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo: et habitabunt recti cum vultu tuo.

Top  Next

Passio
10. Absoluta altera lectione cum suo responsorio, ponuntur in latere Evangelii, in piano presbyterii, legilia nuda cum libris, et proceditur ad cantum vel lectionem historiae Passionis Domini secundum Ioannem hoc modo: cantatur vel legitur a ministris, saltern in ordine diaconatus constitutis, qui, comitantibus duobus acolythis, vel ministrantibus, absque luminaribus et absque incenso, facta altari reverentia, ante celebrantem sistunt; media eos, profunde inclinatos, celebrans super voce dicit:
S. Dominus sit in cordibus vestris et in labiis vestris.
R. Amen.
10 a. Historiam Passionis Domini legit vel cantat celebrans, clara et distincta voce. Antequant incipiaty dicit, in medio presbyterii, profunde inclinatus, secreto: Dominus sit in corde meo et in labiis meis. Amen. Tune, fact a altari reverentia, vadit ad latus Evangelii, ibique, super nudum legile, incipit legere vel cantare historiam Passionis Domini.
Tunc, iterum facta altari reverentia, procedunt ad latus Evangelii, ibique, super nu dum legile, incipiunt cantare vel legere historiam Passionis Domini, omnibus auscultantibus.
Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem.
Ioannes 18:1-40; 19:1-42
In illo tempore: Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: I. Quem quaeritis? C. Responderunt ei: S. Iesum Nazarenum. C. Dicit eis Iesus: I. Ego sum. C. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogavit eos: I. Quem quaeritis? C. Illi autem dixerunt, S. Iesum Nazarenum. C. Respondit Iesus: I. Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. C. Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Iesus Petro: I. Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem didit mihi Pater, non bibam illum? C. Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum: et adduxerunt eum ad Annam primum; erat autem socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas, quo consilium dederat Iudaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: S. Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi, et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans, et califaciens se. Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: I. Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. C. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: S. Sic respondes pontifici? C. Respondit ei Iesus: I. Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? C. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discipulis eius es? C. Negavit ille, et dixerit: S. Non sum. C. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo? C. Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: S. Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? C. Responderunt, et dixerunt ei: S. Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. C. Dixit ergo eis Pilatus: S. Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. C. Dixerunt ergo ei Iudaei: S. Nobis non licet interficere quemquam. C. Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum, et dixit ei: S. Tu es Rex Iudaeorum? C. Respondit Iesus: I. A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? C. Respondit Pilatus: S. Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua, et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? C. Respondit Iesus: I. Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis: nun autem regnum meum non est hinc. C. Dixit itaque est Pilatus: S. Ergo Rex es tu? C. Respondit Iesus: I. Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilatus: S. Quid est veritas? C. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, et dicit eis: S. Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis Regem Iudaeorum? C. Clamverunt ergo rursum omnes, dicentes: S. Non hunc, sed Barabbam. C. Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum, et dicebant: S. Ave Rex Iudaeorum. C. Et dabant ei alapas. Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: S. Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. C. Exivit ergo Iesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum. Et dicit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidissent cum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: S. Crucifige, crucifige eum. C. Dicit eis Pilatus: S. Accpipte eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. C. Responderunt ei Iudaei: S. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. C. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum: et dixit ad Iesum: S. Unde es tu? C. Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: S. Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? C. Respondit Iesus: I. Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. C. Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant, dicentes: S. Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. C. Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem Parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Iudaeis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamabant: S. Tolle, tolle, crucifige eum. C. Dicit eis Pilatus: S. Regem vestrum crucifigam? C. Responderunt pontifices: S. Non habemus regem, nisi Caesarem. C. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum, hebraice autem Golgotha: ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. Hunc ergo titulum multi Iudaeorum legerunt, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: S. Noli scribere, Rex Iudaeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum. C. Respondit Pilatus: S. Quod scripsi, scripsi. C. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes: unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: S. Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. C. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum videsset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: I. Mulier, ecce filius tuus. C. Deinde dicit discipulo: I. Ecce mater tua. C. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: I. Sitio. C. Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: I. Consummatum est. C. Et inclinato capite, tradidit spiritum.
Hie genuflectitur, et pausatur aliquantulum.
Iudaei ergo quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati) rogaverunt Pilaum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura: sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credatis. Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae, et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.

Top  Next

DE SECUNDA PARTE ACTIONIS LITURGICAE SEU DE ORATIONIBUS SOLEMNIBUS, QUAE ETIAM "ORATIO FIDELIUM" DICUNTUR
12. Cantu vel lectione historiae Passionis Domini absoluto, celebrans assumit pluviale nigri colotis; diaconus et subdiaconus induunt dalmaticam vel tunicellam eiusdem coloris. Interim vero duo acolythi, vel ministrantes, unam tantum tobaleam super altare extendunt, locantes librum in medio. Tune celebrans, comitantibus ministris, vel ministrantibus, accedit ad altare, quod, ascendens, osculatur in medio, et stans ibidem, ante se habens librum, incipit orationes solemnes, ministris sacris hinc inde adstantibus.
13. Dicuntur autem hoc ordine: Praecedit celebrantis praefatio, qua intentio specialis indicatur, et cantatur tono peculiari infra notato, manibus iunctis; deinde celebrans dicit Oremus, diaconus Flectamus genua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto a diacono Levate, omnes surgunt, et celebrans, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.
13 a. Celebrans dicit Oremus, Flectamus genua, et, brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit Levate, deinde surgit, et, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.
Oremus, dilectissimi nobis, pro Ecclesia sancta Dei: ut eam Deus et Dominus noster pacificare, adunare, et custodire dignetur toto orbe terrarum: subiiciens ei principatus, et potestates: detque nobis quietam et tranquilam vitam degentibus, glorificare Deum Patrem omnipotentem.
S. Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti: custodi opera misericordiae tuae; ut Ecclesia tua toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Top  Next

Oremus et pro beatissimo Papa nostro N., ut Deus et Dominus noster, qui elegit eum in ordine episcopatus, salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae, ad regendum populum sanctum Dei.
S. Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, cuius iudicio universa fundantur: respice propitius ad preces nostras, et electum nobis Antistitem tua pietate conserva; ut christiana plebs, quae te gubernatur auctore, sub tanto pontifice, credulitatis suae meritis augeatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Top  Next

Oremus et pro omnibus Episcopis, Presbyteris, Diaconibus, Subdiaconibus, Acolythis, Exorcistis, Lectoribus, Ostiariis, Confessionibus, Virginibus, Viduis: et pro omni populi sancto Dei.
S. Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, cuius spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur: exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes; ut gratiae tuae munere, ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Top  Next

Oremus et pro omnibus res publicas moderantibus, eorumque ministeriis et potestatibus: ut Deus et Dominus noster mentes et corda eorum secundum voluntatem suam dirigat ad nostram perpetuam pacem.
S. Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura populorum: respice benignus ad eos, qui nos in potestate regunt; ut ubique terrarum, dextera tua protegente, et religionis integritas, et patriae securitas indesinenter consistat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Top  Next

Oremus et pro catechumenis nostris: ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum, ianuamque misericordiae; ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum, et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro.
S. Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole foecundas: auge fidem et intellectum catechumenis nostris; ut renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis aggregentur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Top  Next

Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus: morbos auferat: famem depellat: aperiat carceres: vincula dissolvat: peregrinantibus reditum: infirmantibus sanitatem: navigantibus portum salutis indulgeat.
S. Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, moestorum consolatio, laborantium fortitudo: perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium; ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Top  Next

Oremus et pro haereticis et schismaticis: ut Deus et Dominus noster eruat eos ab erroribus universis; et ad sanctam matrem Ecclesiam Catholicam atque Apostolicam revocare dignetur.
S. Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas omnes, et neminem vis perire: respice ad animas diabolica fraude deceptas; ut omni haeretica pravitatae deposita, errantium corda resipiscant, et ad veritatis tuae redeant unitatem. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Top  Next

Oremus et pro Iudaeis. Ut Deus et Dominus noster illuminet corda eorum, ut agnoscant Iesum Christum salvatorem omnium hominum.
S. Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui vis ut omnes homines salvi fiant et ad agnitionem veritatis veniant, concede propitius, ut plenitudine gentium in Ecclesiam Tuam intrante omnis Israel salvus fiat. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Top  Next

Oremus et pro paganis: ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum; ut relictis idolis suis, convertantur ad Deum vivum et verum, et unicum Filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum.
S. Oremus.
V. Flectamus genua.
R. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum, sed vitam semper inquiris: suscipe pro vitam semper inquiris: suscipe propitius orationem nostram, et libera eos ab idolorum cultura; et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Top  Next

DE TERTIA PARTE ACTIONIS LITURGICE SEU DE SOLEMNI SANCTAE CRUCIS ADORATIONE
14. Orationibus solemnibus completis, celebrans et ministri redeunt ad sedilia, ubi celebrans deponit pluviale, ministri dalmaticam vel tunicellam; et datur initium solemni adorationi sanctae Crucis. Adhibeatur Crux satis magna, cum Crucifixo, velo violaceo obtecto, quod facile removed possit.
15. Primum portatur sancta Crux e sacristia in medium presbyterii, omnibus stantibus. Portatur autem hoc modo: Celebrans et subdiaconus manent ad sedilia stantes: diaconus cum acolythis, seu ministrantibus, adit sacristiam, ex qua pro cessionaliter affert Crucem ad ecclesiam: praecedunt acolythi, seu ministrantes, sequi tur diaconus cum Cruce, medius inter alios duos acolythos, seu ministrantes, candela bra accensa gestantes. Cum presbyterium ingressi fuerint, celebrans et subdiaconus ipsis obviam veniunt, et in medio, ante altare, celebrans Crucem e manibus diaconi accipit.
15a. Celebrans cunt ministrantibus sacristiam adit, indeque, ut supra, portat Crucem ante altare.
16. Turn proceditur ad detectionem sanctae Crucis, hoc modo: Celebrans, accedens ad latus Epistolae, ibique, stans in piano, versa facie ad populum, Crucem a summitate parum detegit. Deinde solus incipit antiphonam Ecce lignum Crucis, ac deinceps iuvatur in cantu a ministris sacris, usque ad Venite, adoremus, quod cantatur a schola, comitantibus omnibus adstantibus. Cantu finito, omnes in genua se prosternunt, celebrante excepto, et parvo momento in silentio adorant. Deinde celebrans ascendit altare in latere Epistolae, et detegit bracchium dextrum Crucifixi; tune elevans Crucem paulisper, adiuvantibus, si opus sit, ministris sacris, altius quam primo cantat iterum Ecce lignum Crucis, aliis prosequentibus, et, post canturn, procumbentibus, ut supra. Denique celebrans procedit ad medium altar is, et detegit Crucem totaliter, ac elevans earn, tertio altius incipit Ecce lignum Crucis, aliis, ut supra, prosequentibus, et post cantum adorantibus. Duo autem acolythi, seu ministrantes, cum candelabris accensis comitantur Crucem, a dextris et a sinistris celebrantis.
16 a. Celebrans, in detegenda sancta Cruce, adiuvatur a ministrantibus; antiphonam vero Ecce lignum Crucis, usque ad Venite, adoremus, cantat solus.
V. Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pependit.
R. Venite, adoremus.
V. Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pependit.
R. Venite, adoremus.
V. Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pependit.
R. Venite, adoremus.
17. Post detectionem Crucis sequitur eiusdem solemnis adoratio, hoc modo: Crux, postquam detecta fuerit, traditur a celebrante duobus acolythis, vel ministrantibus, qui stantes in suppedaneo, ante medium altar is, et facie ad populum versa, earn hinc inde ita per bracchia sustentant,ut pes Crucis super suppedaneum consistat. Alii vero duo acolythi, vel ministrantes, qui candelabra accensa gestabant, eisdem candelabris a dextris et a sinistris Crucis super suppedaneum collocatis, genuflexi manent in later ibus suppedanei, in superiore gradu, facie versus Crucem. Tune incipit adoratio sanctae Crucis, ordine sequenti: primus accedit solus celebrans; deinde ministri, postea clerus, demum ministrantes. Hi omnes, si commode fieri possit, prius calceamenta deponunt, et, unus post alium, accedentes ad Crucem, simplici genuflexione ter repetita, pedes Crucifixi osculantur.
18. Sancta Crux, adoratione ex parte celebrantis, ministrorum, cleri ac ministrantium peracta, a duobus acolythis, seu ministrantibus, comitantibus aliis duobus acolythis, seu minist rantibus, cum candelabris accensis, defertur ad cancellos, et ibidem sustentatur eodem modo, ut supra, ita ut fideles, ante Crucem quasi processionaliter transeuntes, primum viri, deinde mulieres, pedes Crucifixi devote deosculari possint, praemissa simplici genuflexione. Si parochus aut rector ecclesiae praevideat, adorationem sancta? Crucis, prout supra praescribitur, ob ingentem populi concur sum, vix aut non sine boni ordinis et devotionis detrimento peragi posse, tune caeremonia hoc modo peragitur: celebrans, postquam clerus, si adsit, et ministrantes adorationem expleverint, sanctam Crucem e manibus ministrantium sumat et, in summitate graduum altaris consistens, paucis verbis populum ad sancta; Crucis adorationem invitet eamque altius elevatam teneat, per breve tempus a fidelibus in silentio adorandam.
19. Dum autem sanctse Crucis adoratio peragitur, cantantur a schola, in duos choros divisa, sic dicta Improperia, et alia quae sequuntur; celebrans, ministri sacri, et ministrantes, ceterique omnes, qui adorationem sanctae Crucis peregerunt, sedentes auscultant. Cantus vero eousque producitur, prout adorantium numerus requirit. Concluditur tamen semper cum doxologia: Sempiteina sit beatae Trinitati gloria, ut infra.
IMPROPERIA
Partes quae ad singulos choros spectant, indicantur numeris i chorus primus, et 2 chorus secundus; quae autem ab utroque choro simul cantanda sunt, indicantur hoc modo: 1 et 2.
1 et 2
V. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
V. Quia eduxi te de terra Aegypti, parasti crucem Salvatori tuo.
1
R. Agios o Theos!
2
R. Sanctus Deus!
1
R. Agios ischyros!
2
R. Sanctus fortis!
1
R. Agios athanatos, eleison imas.
2
R. Sanctus immortalis, miserere nobis.
1 et 2
V. Quia eduxi te per desertum quadraginta annis, et manna cibavi te, et introduxi te in terram satis bonam: parasti Crucem Salvatori tuo.
1
R. Agios o Theos!
2
R. Sanctus Deus!
1
R. Agios ischyros!
2
R. Sanctus fortis!
1
R. Agios athanatos, eleison imas.
2
R. Sanctus immortalis, miserere nobis.
1 et 2
V. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te vineam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara: aceto namque sitim meam potasti: et lancea perforasti latus Salvatori tuo.
R. Agios o Theos!
R. Sanctus Deus!
R. Agios ischyros!
R. Sanctus fortis!
R. Agios athanatos, eleison imas.
R. Sanctus immortalis, miserere nobis.

Top  Next

1
V. Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitus suis: et tu me flagellatum tradidisti.
2
R. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
1
V. Ego eduxi te de Aegypto, demerso Pharaone in Mare Rubrum: et tu me tradidisti principibus sacerdotum.
2
R. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
1
V. Ego ante te aperui mare: et tu aperuisti lancea latus meum.
2
R. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
1
V. Ego ante te praeivi in columna nubis: et tu me duxisti ad praetorium Pilati.
2
R. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
1
V. Ego te pavi manna per desertum: et tu me cecidisti alapis et flagellis.
2
R. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
1
V. Ego te potavi aqua salutis de petra: et tu me potasti felle, et aceto.
2
R. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
1
V. Ego propter te Chananaeorum reges percussi: et tu percussisti arundine caput meum.
2
R. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
1
V. Ego dedi tibi sceptrum regale: et tu dedisti capiti meo spineam coronam.
2
R. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
1
V. Ego te exaltavi magna virtute: et tu me suspendisti in patibulo Crucis.
2
R. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
1 et 2 Antiphona
Ant. Crucem tuam * adoramus, Domine: et sanctam resurrectionem tuam laudamus, et glorificamus: ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo.
1
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis.
2
Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
1 et 2 Antiphona
Ant. Crucem tuam * adoramus, Domine: et sanctam resurrectionem tuam laudamus, et glorificamus: ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo.

Top  Next

CRUX FIDELIS
1 et 2 Antiphona:
Ant. Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, germine, * Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.
1 Hymnus
Pange, lingua, gloriosi,
Lauream certaminis,
Et super Crucis trophaeo
Dic triumphum nobilem:
Qualiter Redemptor orbis
Immolatus vicerit.

2
Ant. Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, germine.
1
De parentis protoplasti
Fraude Factor condolens,
Quando pomi noxialis
In necem morsu ruit:
Ipse lignum tunc notavit.
Damna ligni ut solveret.

2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.
1
Hoc opus nostrae salutis
Ordo depoposcerat:
Multiformis proditoris
Ars ut artem falleret:
Et medelam ferret inde,
Hostes unde laeserat.

2
Ant. Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, germine.
1
Quando venit ergo sacri
Plenitudo temporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Conditor:
Atque ventre virginali
Carne amictus prodiit.

2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.
1
Vagit infans inter arcta
Conditus praesepia:
Membra pannis involuta
Virgo Mater alligat:
Et Dei manus, pedesque
Stricta cingit fascia.

2
Ant. Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, germine.
1
Lustra sex qui iam peregit,
Tempus implens corporis,
Sponte libera Redemptor
Passioni deditus,
Agnus in Crucis levatur
Immolandus stipite.

2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.
1
Felle potus ecce languet:
Spina, clavi, lancea,
Mite corpus perforarunt,
Unda manat, et cruor:
Terra, pontus, astra, mundus.
Quo lavantur flumine!

2
Ant. Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, germine.
1
Flecte ramos, arbor alta,
Tensa lax viscera,
Et rigor lentescat ille,
Quem dedit nativitas:
Et superni membra Regis
Tende miti stipite.

2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.
1
Sola digna tu fuisti
Ferre mundi victimam:
Atque portum praeparare
Arca mundo naufrago:
Quam sacer cruor perunxit,
Fusus Agni corpore.

2
Ant. Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, germine.
Conclusio numquam omittenda:
1
Sempiterna sit beatae
Trinitate gloria:
Aequa Patri, Filioque;
Par decus Paraclito:
Unus Trinique nomen
Laudet universitas.
Amen.
2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.

Top  Next

20. Adoratione Crucis expleta, ipsa Crux ab acolythis, vel ministrantibus, qui earn sustentaverant, comitantibus aliis duobus acolythis, vel ministrantibus, cum candelabris accensis, reportatur ad altare, ibique collocatur in medio, et quidem, si altar is dispositio id permittat, adeo in altum ut commode a fidelibus conspici possit, quin celebranti in caeremoniis sequentibus, super altare peragendis, incommodum praebeat. Candelabra vero accensa deponuntur super altare.
21. Postea celebrans et diaconus, dimissa stola nigri coloris, assumunt paramenta violacea, scilicet celebrans stolam et planetam, diaconus stolam et dalmaticam, subdiaconus vero tunicellam. 22. Deinde diaconus, delata bursa super altare, extendit corporale, more solito; acolythus autem, vel minis trans, deponit super altare vas aquae cum purificatorio, ad abluendos et abstergendos digitos post Communionem, et librum disponit in latere Evangelii.
22 a. Antequam processio inchoetur, sacerdos defert et explicat corporale super altare, more solito.
23. Rebus ita dispositis, reportatur Sacramentum e loco repositionis ad altare maius pro Communione peragenda. Portatur autem hoc modo: Celebrans et subdiaconus, clerus et populus manent in suis locis, sub silentio. Diaconus cum duobus acolythis, et alio clerico ad umbellam portandam, accedunt ad altare repositionis, in quo praesto sint duo candelabra cum cereis accensis, postmodum ab acolythis sumenda. Ad altare repositionis genua flectunt; tune diaconus extrahit sacram pyxidem e tabernaculo seu capsa, et, assumpto velo humerali albi coloris, pyxidem extremitatibus eiusdem veli cooperit et ad altare maius defert. . Omnia fiunt per ipsum celebrantem cum suis ministrantibus.
24. Procedunt ordine quo venerunt; super Sacramentum defertur umbella; acolythi hinc inde procedentes candelabra accensa gestant, omnes in genua procumbunt. Interim schola cantat sequentes antiphonas:
Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per Crucem tuam redemisti mundum.
Per lignum servi facti sumus, et per sanctam Crucem liberati sumus: fructus arboris seduxit nos, Filius Dei redemit nos.
Salvator mundi, salva nos: qui per Crucem et Sanguinem tuum redemisti nos, auxiliare nobis, te deprecamur, Deus noster.

Top  Next

Communio
25. Cum ad altare maius pervenerint, illud ascendunt, diaconus sacram pyxidem super corporale, acolythi autem candelabra super altare deponunt. Genuflexione peracta, diaconus dimittit velum humerale et se retrahit ad latus Epistolae; acolythi vero descendunt hinc inde, et genuflectunt in infimo gradu altaris.
26. Tune celebrans et subdiaconus accedunt ad altare, utroque genu adorant, illud ascendunt, et facta, una cum diacono, genuflexione, celebrans clara voce recitat, non cantat, praefationem orationis dominicse Oremus. Praec6ptis salutaribus moniti. Totum vero Pater noster, cum sit precatio ad Communionem, omnes praesentes, clerici et fideles, una cum celebrante, solemniter, graviter et distincte recitant, lingua latina addito quoque ab omnibus Amen. Celebrans, iunctis manibus, dicit solus:
Oremus.
Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:
Celebrans, item iunctis manibus, et omnes praesentes prosequuntur:
Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittibus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. Amen.
27. Celebrans solus, clara et distincta voce atque manibus extensis, prosequitur:
Libera nos, quǽsumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus, et futuris: et intercidente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genetrice Maria, cum beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea, et omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus nostris: ut ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi. Per eumdem Christum Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Et ab omnibus respondetur:
R. Amen.

28. Et continuo celebrans recitat, submissa voce, sequentem orationem, de more inclinatus, manibusque iunctis super altare positis:
Perceptio Corporis tui, Domine Iesu Christe, quod ego indignus sumere praesumo, non mihi proveniat in iudicium et condemnationem: sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis, et corporis, et ad medalem percipiendam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

29. Turn discooperit pyxidem, et, facta genuflexione, accipit sacram particulam, et, tenens illam supra pyxidem, inclinatus et pectus percutiens, ter dicit, more solito:
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.
30. Postea, signans se Sacramento, adiungit submissa voce:
Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.
Et sumit Corpus reverenter, ac paululum in meditatione Sacramenti quiescit.
31. Et continuo diaconus facit confessionem. Tune celebrans, facta genuflexione, conversus ad populum, manibus iunctis ante pectus, clara voce dicit:
Misereatur vestri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.
Omnes respondent:
Amen.
Celebrans prosequitur:
Indulgentiam, absolutionem et remissionem peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipotens et misericors Dominus.
Omnes respondent:
Amen.
32. Deinde ad altare se convertit, genuflectit, apprehendit pyxidem, et more solito conversus ad populum, in medio altaris, dicit clara voce:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
Mox subdit:
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum die verbo, et sanabitur anima mea;
quod iterum ac tertio repetit.
Et procedit ad distributionem Communionis, ut supra feria V in Cena Domini, 159, n. 29, dictum est. Sacerdotes vero stolam violaceam deferunt.
33. Dum sacra Communio distribuitur, cani potest psalmus 21 Deus meus, Deus meus; vel unum aliudve responsorium ex Matutino huius feriae VI.
34. Communione absoluta, celebrans digitos abluit in vase, ac purificatorio abstergit, nihil dicens; pyxidem vero in tabernaculo reponit.
35. His completis, celebrans stans in medio altaris, habens ante se librum, a dextris et a sinistris ministros sacros, dicit pro gratiarum actione, in to no feriali et manibus iunctis, tres sequentes orationes, omnibus stantibus et Amen respondentibus.

Top  Next

Oremus.
Super populum tuum quǽsumus, Domine, qui passionem et mortem Filii tui devota mente recoluit, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
R. Amen.

Oremus.
Omnipotens et misericors Deus, qui Christi tui beata passione et morte nos reparasti: conserva in nobis operam misericordiae tuae; ut huius mysterii participatione, perpetua devotione vivamus. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
R. Amen.

Oremus.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus, Filius tuus, per suum cruorem instituit paschale mysterium. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
R. Amen.
36. Celebrans et ministri sacri de altari descendunt et, facta genuflexione, una cum acolythis, seu ministrantibus, in sacristiam revertuntur.
37. In choro dicitur Completorium, candelis exstinctis, et absque cantu.
38. Tempore opportuno, sanctissima Eucharistia reportatur, forma simplici, ad locum reservationis, et ibidem asservatur, lampade de more accensa. Et denudatur altare.

Post Missam



VERMICULADO

 

 

No cabe un tonto más y está ahí el espía que llegó del frío, ese vaticanista que se me arrima y se hace pasar por amigo. Se ha ido, después del pediluvio papal a doce violadores, a confesar los pecados con un cura bujarrón a descargar el saco conciencias turbias de un tipo obtuso con malas entendederas. Lerdo, lerdísimo, dominado por la soberbia del que cree que todo lo sabe. Complejos de inferioridad al parche. La derechuza española. Pío Mola los de la Cope y el Ariza que anda pasando la boina.  El toro de Intereconomía que amurca desde la Quinta Avenida. No es un mihura. Es un bull norteamericano. Un manso peligroso. Los toreros temen al manso en el albero. Y este que arremete buscando la querencia de tablas no es un eral sino un cinqueño cinco hierbas son muchas hierbas para un toro que se las sabe todas. Se revuelve cuando menos te lo esperas. Para estos tíos el catolicismo es un banco. Es un tipo grotesco y con grutescos que se asoman a su cara fantasmal la barba en parroquias lleva en su faz la marca de las siete señas del hideputa creo que trabaja para el Pancho Culo Magno el suplantador predicador de vereda que prestigiadita echando mano de libros insulsos escritos por los poetas muertos. Gloria sean dadas al Duque de Borbón Saco de Roma. Los españoles acabamos con aquella corrupción. la tiara de Clemente VII por los suelos el Interpuesto pidió árnica. Roma haragana y ciudad puta. El padre de la mentira nos mandó una gran sequía el año 1981 pero empezó a llover y aun no escampó. Los hombres duro mirar para el cielo en todo este tiempo. Porque saben que el castigo sobrevendrá de arriba. Me encuentro con Ligorin el cantinero al salir del Café Gijón. Levaba una partesana bien afilada lo cual me sorprendió y yo le dije adonde vas Ligorin y él me dijo que iba a la procesión. ¿Con esa faca de partir el pan? Mi amigo pertenece a la hermandad del Moreno y recorre las calles de Madrid cuando apunta la primavera arrastrando sus cadenas penitentes una cruz de roble que pesa un huevo a los lomos. Se lo pasa bien. Pero es luego envidiosa, no paga a los obreros y se escaquea cuando puede. Estos actos litúrgicos son para él como una romería como una esfoyaza en el que se departe con las amistades y se entonan himnos religiosos a lo bravío. Una calle abajo estaba Sanchonuño vendiendo los veinte iguales para hoy. El pobre se ha quedado ciego. Era un seminarista ocultista que remató en alcohólico. tanto meneársela y el pobre se quedó sin vista. Buena persona mejor que el vermiculado Calaínos que es más falso que la mula de judas. Espías vaticanos son rocas impenetrables gente farisea y dura de cerviz sepulcros blanqueados pagando pechas al sanedrín.. Sirven al anticristo y hablan cada mañana por la Cope son copleros pregoneros. Tienen montado un negocio con los sufrimientos de nuestro salvador más falsos que la mula de Judas, ya te digo Santines, el tibio y el obtuso que por ser tibio os echaré de mi boca. Cuando llega Jueves Santos todos a la procesión pero son gente mala enviciada, depravada, egoísta. Llena de soberbia sepulcros blanqueados ¿Tú con quien vas, cabrón? Hoy Jueves santo me desperté de mal humor te lo juro. Tuve que pedir a  mi mujer me preparara una copa de Porto ese vino portugués que me relaja cuando padezco estrés. Ver a ese fulano del culo gordo me pone mal cuerpo.  Es un vermiculado falso como las cavernas de su rostro grutesco. Pregonero del mantero al grito de guelcam refuyís. Gobiernan el mundo una patulea de hijos de la gran puta  no dejéis que ese fulano os haga un pediluvio porque acabareis en el infierno. Los malos subieron un cartel infame a lo alto la Cibeles, un pontífice indigno y una alcaldesa que tuerce el morro con cara de estreñimiento ese tenemos. Las indulgencias que nos lanzan estos dos son anatemas y nos espera mucho purgatorio. Que la den unas pastillas a ver si la diarrea mental se la corrige y del vermiculado yo no digo me ha parecido ver manchada de mierda su sotana blanca.

JUEVES SANTO INSTITUCION DE LA EUCARISTIA

Incipit
Sacerdos paratus cum ingreditur ad Altare, facta illi debita reverentia, signat se signo crucis a fronte ad pectus, et clara voce dicit:
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
Top  Next
Deinde, iunctis manibus ante pectus, incipit Antiphonam:
S. Introíbo ad altáre Dei.
M. Ad Deum, qui lætíficat iuventútem meam.
omit. psalm
Top  Next
Signat se, dicens:
V. Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit coelum et terram.
Deinde iunctis manibus profunde inclinatus facit Confessionem.
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: Percutit sibi pectus ter, dicens: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
M. Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
Sacerdos dicit:
S. Amen,
et erigit se. Deinde Ministri repetunt Confessionem: et ubi a Sacerdote dicebatur vobis, fratres, et vos, fratres, a Ministris dicitur tibi, pater, et te, pater.
M. Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
Postea Sacerdos, iunctis manibus, facit absolutionem, dicens:
S. Misereátur nostri vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis nostris vestris, perdúcat nos vos ad vitam ætérnam.
R. Amen.
Signat se signo crucis, dicens:
S. Indulgéntiam, absolutionem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
Top  Next
Et inclinatus prosequitur:
V. Deus, tu convérsus vivificábis nos.
R. Et plebs tua lætábitur in te.
V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Et extendens ac iungens manus, clara voce dicit:
Orémus, ei ascendens ad Altare, dicit secreto:
Aufer a nobis, quaesumus, Dómine, iniquitátes nostras: ut ad Sancta sanctórum puris mereámur méntibus introíre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Deinde, manibus iunctis super Altare, inclinatus dicit:
Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, Osculatur Altare in medio quorum relíquiæ hic sunt, et ómnium Sanctórum: ut indulgére dignéris ómnia peccáta mea. Amen.
Top  Next
Incensatio
In Missa sollemni, Celebrans, antequam legat Introitum, antequam incipiat antiphonam ad Introitum, incensat altare.
Diaconus, parum inclinatus versum sacerdotem, dicit:
Benedícite, pater reverénde
Sacerdos benedicit incensum, dicens:
Ab illo bene dicáris, in cuius honore cremáberis. Amen.
Et, accepto thuribulo a Diacono, incensat Altare, nihil dicens.
Postea Diaconus, recepto thuribulo a Celebrante, incensat illum tantum.
Sacerdos, accedit ad cornu Epistolae et, signans se signo crucis, intelligibili voce incipit antiphonam ad Introitum:
Top  Next
Introitus
Gal 6:14.
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus
Ps 66:2
Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus
Top  Next
Kyrie
Qua finita, iunctis manibus, accedit ad medium altaris et, alternatim cum Ministris, dicit:
S. Kýrie, eléison.
M. Kýrie, eléison.
S. Kýrie, eléison.
M. Christe, eléison.
S. Christe, eléison.
M. Christe, eléison.
S. Kýrie, eléison.
M. Kýrie, eléison.
S. Kýrie, eléison.
Top  Next
Gloria
Postea in medio Altaris extendens et iungens manus, caputque aliquantulum inclínans, dicit, si dicendum est, Glória in excélsis Deo, et prosequitur iunctis manibus. Cum dicit Adorámus te, Grátias agimus tibi, et Iesu Christe, et Suscipe deprecatiónem, inclinat caput; et in fine dicens: Cum Sancto Spíritu, signat se a fronte ad pectus.
Gloria in excelsis Deo Et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex coeléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Iesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Iesu Christe. Cum Sancto Spíritu in glória Dei Patris. Amen.
Top  Next
Oratio
Deinde osculatur Altare in medio, et versus ad populum dicit:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Postea dicit: Orémus, et Orationes, unam aut plures, ut ordo Officii postulat. Sequitur Epistola, Graduale, Tractus, vel Allelúia cum Versu, aut Sequentia, prout Tempus aut qualitas Missæ postulat.
Orémus.
Deus, a quo et Iudas reatus sui poenam, et confessiónis suæ latro praemium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Iesus Christus, Dóminus noster, diversa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.
Top  Next
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1 Cor 11:20-32.
Fratres: Conveniéntibus vobis m unum, iam non est Domínicam coenam manducáre. Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et alius quidem ésurit: álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam coenávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis: mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, iudícium sibi mandúcat et bibit: non diiúdicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecílles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetípsos diiudicarémus, non útique iudicarémur. Dum iudicámur autem, a Dómino corrípimur,ut non cum hoc mundo damnémur.
R.
Deo gratias.
Top  Next
Graduale
Phil 2:8-9
Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis
V. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Top  Next
Evangelium
His finitis, si est Missa sollemnis, Diaconus deponit librum Evangeliorum super medium Altaris, et Celebrans benedicit incensum, ut supra: deinde Diaconus genuflexus ante Altare, manibus iunctis, dicit:
Munda cor meum ac labia mea, omnípotens Deus, qui labia Isaíæ Prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Postea accipit librum de Altari, et rursus genuflexus petit benedictionem a Sacerdote, dicens:
D. Iube, domne, benedicere.
Sacerdos respondet:
S. Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis: ut digne et cpmpeténter annúnties Evangélium suum: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
Et, accepta benedictione, osculatur manum Celebrantis: et cum aliis Ministris, incenso et luminaribus accedens ad locum Evangelii, stans iunctis manibus, dicit:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Et pronuntians: Sequéntia sancti Evangélii secúndum N., sive Inítium, pollice dexteræ manus signat librum in principio Evangelii, quod est lecturus, deinde seipsum in fronte, ore et pectore: et dum Ministri respondent Glória tibi, Dómine, incensat ter librum, postea prosequitur Evangelium iunctis manibus. Quo finito, Subdiaconus defert librum Sacerdoti, qui osculatur Evangelium, dicens:
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Ioánnem.
R.
Gloria tibi, Domine!
Ioann 13:1-15
Ante diem festum Paschae, sciens Iesus, quia venit hora eius, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Et cena facta, cum diábolus iam misísset in cor, ut tráderet eum Iudas Simónis Iscariótæ: sciens, quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: surgit a cena et ponit vestiménta sua: et cum accepísset línteum, præcínxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Iesus et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo, scies autem póstea. Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Iesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciébat enim, quisnam esset, qui tráderet eum: proptérea dixit: Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eórum et accépit vestiménta sua: cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis, quid fécerim vobis? Vos vocátis me Magíster et Dómine: et bene dícitis: sum étenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster: et vos debétis alter altérius laváre pedes. Exémplum enim dedi vobis, ut, quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis.
R. Laus tibi, Christe!
S. Per Evangelica dicta, deleantur nostra delicta.


De lotione pedum
Post homiliam proceditur, ubi ratio pastoralis id suadeat, ad lotionem pedum.
In medio presbyterii, vel in ipsa aula ecclesiæ, parata sint sedilia hinc inde pro duodecim viris, quorum lavabuntur pedes; cetera quae occurrunt, tempore opportuno, in mensula parentur.
Interim diaconus et subdiaconus, seu duo maiores ex ministrantibus, inducunt duodecim viros selectos, binos et binos, ad locum paratum, dum schola vel ipse clerus assistens incipit, cantando vel recitando, antiphonas, psalmos et versus infrascriptos.
Duodecim autem viri selecti, facta reverentia altari ac celebranti, in presbyterio sedenti, disponuntur per sedilia; tunc ministri sacri, seu ministrantes, adibunt celebrantem. Omnes deponunt manipulum, celebrans vero etiam planetam.
Lotione pedum ad finem vergente, incipitur antiphona 8a cum suis versibus, ceteris, si opus sit, omissis.


Antiphona 1
Ioann 13:34.
Ant. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus.
Ps 118:1.
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Et repetitur immediate antiphona «Mandatum novum».
Ant. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus.
Et sic aliæ antiphonæ, quæ habent psalmos vel versus, repetuntur. Et de quolibet psalmo dicitur tantum primus versus.


Antiphona 2
Ioann 13:4, 5 et 15.
Ant. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis.
Ps 47:2.
Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
Ant. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis.


Antiphona 3
Ioann 13:12, 13 et 15.
Ant. Dóminus Iesus, postquam cenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: «Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis».
Ps 84:2.
Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Iacob.
Ant. Dóminus Iesus, postquam cenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: «Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis».


Antiphona 4
Ioann 13:6-7 et 8.
Ant. «Dómine, tu mihi lavas pedes?» Respóndit Iesus et dixit ei: «Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum».
V. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus.
Ant. «Dómine, tu mihi lavas pedes?» Respóndit Iesus et dixit ei: «Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum».
V. «Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea».
Ant. «Dómine, tu mihi lavas pedes?» Respóndit Iesus et dixit ei: «Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum».


Antiphona 5
Ioann 13:14.
Ant. «Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes?»
Ps 48:2
Audíte hæc, omnes gentes: áuribus percípite, qui habitátis orbem.
Ant. «Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes?»


Antiphona 6
Ioann 13:35.
Ant. «In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem».
V. Dixit Iesus discípulis suis.
Ant. «In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem».


Antiphona 7
1 Cor 13:13.
Ant. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: maior autem horum est cáritas.
V. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: maior horum est cáritas.
Ant. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: maior autem horum est cáritas.


Antiphona 8
Sequens antiphona cum suis versibus numquam omittitur; incipitur autem, omissis, si opus sit, praecedentibus, lotione pedum ad finem vergente.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.
V. Congregávit nos in unum Christi amor.
V. Exsultémus et in ipso iucundémur.
V. Timeámus et amémus Deum vivum.
V. Et ex corde diligámus nos sincéro.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.
V. Simul ergo cum in unum congregámur:
V. Ne nos mente dividámur, caveámus.
V. Cessent iúrgia malígna, cessent lites.
V. Et in médio nostri sit Christus Deus.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.
V. Simul quoque cum Beátis videámus
V. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus:
V. Gáudium, quod est imménsum atque probum,
V. Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen.


Interim celebrans procedit ad lotionem pedum, hoc modo: præcingit se linteo, et per ordinem dispositis iis, qui lavandi sunt, acolythis pelvim et aquam ministrantibus, subdiacono singulorum pedem dextrum tenente, genuflectens singulis, illorum pedem lavat et extergit, diacono præbente linteum ad abstergendum.
Officia, quae in ritu solemni a diacono et subdiacono adimplentur, a ministrantibus peraguntur.
Post lotionem celebrans lavat et abstergit manus, nihil dicens. Deinde omnes resumunt manipulum, celebrans vero etiam planetam, et redeunt ante medium altaris, ubi celebrans, versus populum, dicit:

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem: Sed libera nos a malo. Amen.
V. Tu mandásti mandáta tua, Dómine.
R. Custodíri nimis.
V. Tu lavásti pedes discipulórum tuórum.
R. Opera mánuum tuárum ne despícias.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Adésto, Dómine, quǽsumus, offício servitútis nostræ: et quia tu discípulis tuis pedes laváre dignátus es, ne despícias ópera mánuum tuárum, quæ nobis retinénda mandásti: ut, sicut hic nobis, et a nobis exterióra abluúntur inquinaménta; sic a te ómnium nostrum interióra lavéntur peccáta. Quod ipse præstáre dignéris, qui vivis et regnas Deus: per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Oratione completa, duodecim viri, facta reverentia altari et celebranti, reducuntur ad loca sua, si sint clerici in presbyterium, si sint laici in peculiarem locum ad hoc designatum.
Ubi vero contingat lotionem pedum extra Missarum solemnia peragi, observetur ordo supra descriptus, præmisso, cum solitis cæremoniis, cantu Evangelii Missæ Ante diem festum Paschæ, ut supra.
Post pedum lotionem, seu, ubi hæc locum non habuerit, post homiliam, proceditur in celebratione Missæ, more solito.
Deinde Sacerdos incensatur a Diacono.
Top  Next
Credo
omit.
Top  Next
Offertorium
Deinde osculatur Altare, et versus ad populum, dicit:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Postea dicit: Orémus, et Offertorium.
Orémus
Ps 117:16 et 17.
Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Top  Next
Quo dicto, si est Missa sollemnis, Diaconus porrigit Celebranti Patenam cum Hostia: si privata, Sacerdos ipse accipit Patenam cum Hostia, quam offerens, dicit:
Suscipe, sancte Pater, omnipotens ætérne Deus, hanc immaculátam hóstiam, quam ego indígnus fámulus tuus óffero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabílibus peccátis, et offensiónibus, et neglegéntiis meis, et pro ómnibus circumstántibus, sed et pro ómnibus fidélibus christiánis vivis atque defúnctis: ut mihi, et illis profíciat ad salútem in vitam ætérnam. Amen.
Top  Next
Deinde faciens crucem cum eadem Patena, deponit Hostiam super Corporale. Diaconus ministrat vinum, Subdiaconus aquam in Calice: vel si privata est Missa, utrumque infundit Sacerdos, et aquam miscendam in Calice benedicit signo crucis, dicens:
Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti: da nobis per huius aquæ et vini mystérium, eius divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps, Iesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia saecula sæculórum. Amen.
Top  Next
Postea accipit Calicem, et offert dicens:
Offérimus tibi, Dómine, cálicem salutáris, tuam deprecántes cleméntiam: ut in conspéctu divínæ maiestátis tuæ, pro nostra et totíus mundi salute, cum odóre suavitátis ascéndat. Amen.
Deinde facit signum crucis cum Calice, et illum ponit super Corporale, et Palla cooperit: tum, iunctis manibus super Altare, aliquantulum inclinatus, dicit:
In spíritu humilitátis et in ánimo contríto suscipiámur a te, Dómine: et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.
Erectus expandit manus, easque in altum porrectas iungens, elevátis ad coelum oculis et statim demissis, dicit:
Veni, sanctificátor omnípotens ætérne Deus: Benedicit Oblata, prosequendo: et bene dic hoc sacrifícium, tuo sancto nómini præparátum.
Top  Next
Incensatio
Postea, si sollemniter celebrat, benedicit incensum, dicens:
Per intercessiónem beáti Michaélis Archángeli, stantis a dextris altáris incénsi, et ómnium electórum suórum, incénsum istud dignétur Dóminus bene dícere, et in odórem suavitátis accípere. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Et, accepto thuribulo a Diacono, incensat Oblata, modo in Rubricis generalibus præscripto, dicens:
Incénsum istud a te benedíctum ascéndat ad te, Dómine: et descéndat super nos misericórdia tua.
Deinde incensat Altare, dicens:
Ps. 140, 2-4.
Dirigátur, Dómine, orátio mea, sicut incénsum, in conspéctu tuo: elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum. Pone, Dómine, custódiam ori meo, et óstium circumstántiæ lábiis meis: ut non declínet cor meum in verba malítiæ, ad excusándas excusatiónes in peccátis.
Dum reddit thuribulum Diacono, dicit:
Accéndat in nobis Dóminus ignem sui amóris, et flammam ætérnæ caritátis. Amen.
Postea incensatur Sacerdos a Diacono, deinde alii per ordinem.
Top  Next
Sacerdos lavat manus, dicens:
Ps. 25, 6-12.
Lavábo inter innocéntes manus meas: et circúmdabo altáre tuum. Dómine: Ut áudiam vocem laudis, et enárrem univérsa mirabília tua. Dómine, diléxi decórem domus tuæ et locum habitatiónis glóriæ tuæ. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam: In quorum mánibus iniquitátes sunt: déxtera eórum repléta est munéribus. Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: rédime me et miserére mei. Pes meus stetit in dirécto: in ecclésiis benedícam te, Dómine.
Top  Next
Deinde, aliquantulum inclinatus in medio Altaris, iunctis manibus super eo, dicit:
Súscipe, sancta Trinitas, hanc oblatiónem, quam tibi offérimus ob memóriam passiónis, resurrectiónis, et ascensiónis Iesu Christi, Dómini nostri: et in honórem beátæ Maríæ semper Vírginis, et beáti Ioannis Baptistæ, et sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et istórum et ómnium Sanctórum: ut illis profíciat ad honórem, nobis autem ad salútem: et illi pro nobis intercédere dignéntur in coelis, quorum memóriam ágimus in terris. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Top  Next
Postea osculatur Altare, et versus ad populum extendens, et iungens manus, voce paululum elevata, dicit:
S. Oráte, fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Minister, seu circumstantes respondent: alioquin ipsemet Sacerdos:
M. Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis vel meis ad laudem et glóriam nominis sui, ad utilitátem quoque nostram, totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Sacerdos submissa voce dicit:
S. Amen.
Deinde, manibus extensis, absolute sine Orémus subiungit Orationes secretas.

Secreta
Ipse tibi, quǽsumus, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, sacrifícium nostrum reddat accéptum, qui discípulis suis in sui commemoratiónem hoc fíeri hodiérna traditióne monstrávit, Iesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.
Top  Next
Praefatio
Quibus finitis, cum pervenerit ad conclusionem, clara voce dicit: Per ómnia saecula sæculórum, cum Præfatione, ut in sequentibus. Præfationem incipit ambabus manibus positis hinc inde super Altare: quas aliquantulum elevat, cum dicit: Sursum corda. Iungit eas ante pectus, et caput inclinat, cum dicit: Grátias agamus Dómino, Deo nostro. Deinde disiungit manus, et disiunctas tenet usque ad finem Præfationis: qua finita, iterum iungit eas, et inclinatus dicit: Sanctus. Et cum dicit: Benedíctus, qui venit, signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino, Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.


Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt coeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Top  Next
Canon
Finita præfatione, sacerdos extendens, elevans aliquantulum et iungens manus, elevansque ad cælum oculos, et statim demittens, profunde inclinatus ante Altare, manibus super eo positis, dicit :
Te igitur, clementíssime Pater, per Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus, ac pétimus, osculatur Altare et, iunctis manibus ante pectus, dicit: uti accepta habeas et benedícas, Signat ter super Hostiam et Calicem simul, dicens: hæc dona, hæc múnera, hæc sancta sacrifícia illibáta, Extensis manibus prosequitur: in primis, quæ tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro Francisco et Antístite nostro nomen Episcopi et ómnibus orthodóxis, atque cathólicæ et apostólicae fídei cultóribus.
Top  Next
Commemoratio pro vivis
Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuarum N. et N. Iungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit: deinde manibus extensis prosequitur: et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suæ: tibíque reddunt vota sua ætérno Deo, vivo et vero.
Top  Next
Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster Iesus Christus pro nobis est tráditus: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: sed
et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi,
et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Iungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.


Tenens manus expansas super Oblata, dicit:
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus ob diem, in qua Dóminus noster Iesus Christus trádidit discípulis suis Córporis et Sánguinis sui mystéria celebránda: quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. Iungit manus Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.


Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus, Signat ter super Oblata, bene díctam, adscríp tam, ra tam, rationábilem acceptabilémque fácere dignéris: Signat semel super Hóstiam, ut nobis Cor pus, et semel super Cálicem, et San guis fiat dilectíssimi Fílii tui, Iungit manus, Dómini nostri Iesu Christi.


Qui prídie, quam pro nostra omniúmque salúte paterétur, hoc est hódie, Accipit Hostiam, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, Elevat oculos ad coelum, et elevátis óculis in coelum ad te Deum, Patrem suum omnipoténtem, Caput inclinat, tibi grátias agens, Signat super Hostiam, bene dixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes.
HOC EST ENIM CORPUS MEUM.

Quibus verbis prolatis, statim Hostiam consecratam genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, reponit super Corporale, et genuflexus iterum adorat: nec amplius pollices et indices disiungit, nisi quando Hostia tractanda est, usque ad ablutionem digitorum.
Top  Next
Tunc, detecto Calice, dicit:
Símili modo postquam coenátum est, Ambabus manibus accipit Calicem, accípiens et hunc præclárum Cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas: item Caput inclinat, item tibi grátias agens, Sinistra tenens Calicem, dextera signat super eum, bene dixit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et bíbite ex eo omnes.
Top  Next
Profert verba consecrationis super Calicem, attente, continuate, et secrete, tenens illum parum elevatum.

HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI, NOVI ET AETERNI TESTAMENTI: MYSTERIUM FIDEI: QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.


Quibus verbis prolatis, deponit Calicem super Corporale, et dicens secrete:
Hæc quotiescúmque fecéritis, in mei memóriam faciétis.
Genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, deponit, cooperit, et genuflexus iterum adorat.
Top  Next
Deinde disiunctis manibus dicit:
Unde et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi Fílii tui, Dómini nostri, tam beátæ passiónis, nec non et ab ínferis resurrectiónis, sed et in coelos gloriósæ ascensiónis: offérimus præcláræ maiestáti tuæ de tuis donis ac datis, Iungit manus, et signat ter super Hostiam, et Calicem simul, dicens: hóstiam puram, hóstiam sanctam, hóstiam immaculátam, Signat semel super Hostiam, dicens: Panem sanctum vitæ ætérnæ, et semel super Calicem, dicens: et Calicem salútis perpétuæ.
Top  Next
Extensis manibus prosequitur:
Supra quæ propítio ac seréno vultu respícere dignéris: et accépta habére, sicúti accépta habére dignátus es múnera púeri tui iusti Abel, et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ: et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.
Top  Next
Profunde inclinatus, iunctis manibus et super Altare positis, dicit:
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: iube hæc perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínæ maiestátis tuæ: ut, quotquot Osculatur Altare, ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui Iungit manus, et signat semel super Hostiam, et semel super Calicem, Cor pus, et Sán guinem sumpsérimus, Seipsum signat, dicens: omni benedictióne coelésti et grátia repleámur. Iungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Top  Next
Commemoratio pro defunctis
Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N., qui nos præcessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis. Iungit manus, orat aliquántulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit, deinde extensis manibus prosequitur: Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus locum refrigérii, lucis pacis ut indúlgeas, deprecámur. Iungit manus, et caput inclinat, dicens: Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Top  Next
Manu dextera percutit sibi pectus, elata aliquantulum voce dicens:
Nobis quoque peccatóribus Extensis manibus ut prius, secrete prosequitur: fámulis tuis, de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris, cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus: cum Ioánne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Cæcília, Anastásia, et ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non æstimátor mériti, sed véniæ, quaesumus, largítor admítte. Iungit manus. Per Christum, Dóminum nostrum.
Top  Next
Per quem hæc ómnia, Dómine, semper bona creas, Signat ter super Hostiam, et Calicem simul, dicens: sancti ficas, viví ficas, bene dícis et præstas nobis.
Discooperit Calicem, genuflectit, accipit Hostiam inter pollicem et indicem manus dexteræ: et tenens sinistra Calicem, cum Hostia signat ter a labio ad labium Calicis, dicens:
Per ip sum, et cum ip so, et in ip so, Cum ipsa Hostia signat bis inter se et Calicem, dicens: est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitáte Spíritus Sancti,
Elevans parum Calicem cum Hostia, dicit:
omnis honor, et glória.
ponit Hostiam, Calicem Palla cooperit, genuflectit, surgit, et dicit intellegibili voce vel cantat:
Per omnia saecula saecolorum.
R. Amen.
Top  Next
Preparatio Communionis
Iungit manus.
Orémus: Præcéptis salutáribus móniti, et divína institutione formati audemus dicere:
Extendit manus.
Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
S. Sacerdos secrete dicit : Amen.
Top  Next
Deinde manu dextera accipit inter indicem et medium digitos Patenam, quam tenens super Altare erectam, dicit secrete:
Líbera nos, quaesumus, Dómine, ab ómnibus malis, prætéritis, præséntibus et futúris: et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genetríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, Signat se cum Patena a fronte ad pectus, da propítius pacem in diébus nostris: Patenam osculatur, ut, ope misericórdiæ tuæ adiúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri.
Submittit Patenam Hostiæ, discooperit Calicem, genuflectit, surgit, accipit Hostiam, et eam super Calicem tenens utraque manu, frangit per medium, dicens:
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum.
Et mediam partem, quam in dextera manu tenet, ponit super Patenam. Deinde ex parte, quæ in sinistra remanserat, frangit particulam, dicens:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.
Aliam mediam partem, quam in sinistra manu habet, adiungit mediæ super Patenam positæ, et particulam parvam dextera retinens super Calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam tenet, dicit intellegibili voce vel cantat:
V. Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Cum ipsa particula signat ter super Calicem, dicens:
Pax Domini sit semper vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Top  Next
Particulam ipsam immittit in Calicem, dicens secrete:
Haec commíxtio, et consecrátio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi, fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam. Amen.
Cooperit Calicem, genuflectit, surgit, et inclinatus Sacramento, iunctis manibus, et ter pectus percutiens, intellegibili voce dicit:
Top  Next

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Deinde, iunctis manibus super Altare, inclinatus dicit secrete sequentes Orationes:
Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti: líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus iniquitátibus meis, et univérsis malis: et fac me tuis semper inhærére mandátis, et a te numquam separári permíttas: Qui cum eódem Deo Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula sæculórum. Amen.
Percéptio Córporis tui, Dómine Iesu Christe, quod ego indígnus súmere præsúmo, non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia saecula sæculórum. Amen.
Top  Next
Genuflectit, surgit, et dicit:
Panem coeléstem accipiam, et nomen Dómini invocábo.
Deinde parum inclinatus, accipit ambas partes Hostiæ inter pollicem et indicem sinistræ manus, et Patenam inter eundem indicem et medium supponit, et dextera tribus vicibus percutiens pectus, elata aliquantulum voce, ter dicit devote et humiliter:
V. Dómine, non sum dignus, Et secrete prosequitur: ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea
V. Dómine, non sum dignus, Et secrete prosequitur: ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
V. Dómine, non sum dignus, Et secrete prosequitur: ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
Top  Next
Postea dextera se signans cum Hostia super Patenam, dicit:
Corpus Dómini nostri Iesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
Et se inclinans, reverenter sumit ambas partes Hostiæ: quibus sumptis, deponit Patenam super Corporale, et erigens se iungit manus, et quiescit aliquantulum in meditatione Sanctissimi Sacramenti.
Top  Next
Deinde discooperit Calicem, genuflectit, colligit fragmenta, si quæ sint, extergit Patenam super Calicem, interim dicens:
Quid retríbuam Dómino pro ómnibus, quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.
Accipit Calicem manu dextera, et eo se signans, dicit:
Sanguis Dómini nostri Iesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
Et sinistra supponens Patenam Calici, reverenter sumit totum Sanguinem cum particula. Quo sumpto, si qui sunt communicandi, eos communicet, antequam se purificet
Top  Next
Communio


Anima Christi, sanctifica me. Corpus Christi, salva me. Sanguis Christi, inebria me. Aqua lateris Christi, lava me. Passio Christi, conforta me. O bone Iesu, exaudi me. Intra tua vulnera absconde me. Ne permittas me separari a te. Ab hoste maligno defende me. In hora mortis meae voca me. Et iube me venire ad te, Ut cum Sanctis tuis laudem te. In saecula saeculorum. Amen.
Top  Next
Postea dicit:
Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de munere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.
Interim porrigit Calicem ministro, qui infundit in eo parum vini, quo se purificat: deinde prosequitur:
Corpus tuum, Dómine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potávi, adhaereat viscéribus meis: et præsta; ut in me non remáneat scélerum mácula, quem pura et sancta refecérunt sacraménta: Qui vivis et regnas in saecula sæculórum. Amen.
Abluit et extergit digitos, ac sumit ablutionem: extergit os et Calicem, quem, plicato Corporali, operit et collocat in Altari ut prius: deinde prosequitur Missam.
Top  Next
Communio
Ioann 13:12, 13 et 15.
Dóminus Iesus, postquam coenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis.
Top  Next
Postcommunio
Dicta antiphona ad Communionem, osculatur altare, et versus ad populum dicit :
S. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Deinde, reversus ad altare, dicit :
Orémus.
Refécti vitálibus aliméntis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod témpore nostræ mortalitátis exséquimur, immortalitátis tuæ múnere consequámur.
Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.
Top  Next
Conclusio
Dicto, post ultimam Orationem,
S. Dóminus vobíscum.
M. Et cum spíritu tuo,
dicit pro Missæ qualitate, vel Ite, Missa est, vel Benedicámus Dómino. Deo grátias.
Top  Next
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Top  Next
Tunc celebrans inclinat se ante medium altaris, et manibus iunctis super illud, dicit secrete:
Pláceat tibi, sancta Trínitas, obséquium servitútis meæ: et præsta; ut sacrifícium, quod óculis tuæ maiestátis indígnus óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque et ómnibus, pro quibus illud óbtuli, sit, te miseránte, propitiábile. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Top  Next
Pange Lingua
Missa expleta, statim proceditur ad solemnem translationem et repositionem Sacramenti, quod ad Communionem sequenti die faciendam in pyxide asservatur.
Pro solemni Sacramenti repositione paretur locus aptus in aliquo sacello vel altari ecclesiæ, ac decenter, quoad fieri potest, ornetur velis et luminaribus; atque, servatis Sacræ Rituum Congregationis decretis de vitandis vel tollendis abusibus in hoc loco parando, plane commendatur severitas quæ liturgiæ horum dierum convenit.
In translatione et repositione vero Sacramenti proceditur hoc modo: Accenduntur intorticia, et fit processio more solito. Si haberi potest, alius subdiaconus paratus ferat crucem; secus unus ex clericis vel ministrantibus. Celebrans, stans ante altare, imponit incensum in duobus thuribulis, absque benedictione. Deinde, in medio genuflexus, ter incensat Sacramentum. Tunc assumit velum humerale albi coloris, et ascendens altare in medio, facta genuflexione, stans, accipit pyxidem, quam diaconus ei porrigit, et extremitatibus veli cooperit. Deinde, de altari descendens, procedit sub baldachino, duobus acolythis, vel ministrantibus, Sacramentum continue incensantibus, usque ad locum paratum. Ministri sacri, vel ministrantes, comitantur celebrantem, a dextris et a sinistris procedentes. Dum fit processio, cantatur hymnus Pange, lingua, gloriosi Corporis mysterium, usque ad verba Tantum ergo; si vero opus sit, idem hymnus repetitur.
Pange língua, gloriósi
Córporis mystérium,
Sanguinísque pretiósi,
Quem in mundi prétium
Fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.
Nobis datus, nobis natus
Ex intácta Vírgine,
Et in mundo conversátus,
Sparso verbi sémine.
Sui moras incolátus.
Miro clausit órdine.
In suprémæ nocte cœnae
Recúmbens cum frátribus,
Observáta lege plene
Cibis in legálibus,
Cibum turbæ duodénæ
Se dat suis mánibus.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem éfficit;
Fitque sanguis Christi merum:
Et si sensus déficit,
Ad firmándum cor sincérum
Sola fides súfficit.
Cum autem ventum fuerit ad locum paratum, celebrans, adiuvante, si opus sit, diacono, deponit pyxidem super altare, genuflectit, et incensat, thure iterum imposito interim canitur Tantum ergo.
Tantum ergo Sacraméntum
Venerémur cérnui:
Et antíquum documéntum
Novo cedat ritui:
Præstet fides supplémentum
Sénsuum deféctui.
Genitóri, Genitóque
Laus et iubilátio:
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedíctio
Procedénti ab utróque
Compar sit laudátio.
Amen.
Deinde diaconus, vel ipse celebrans, reponit pyxidem in tabernaculo seu capsa.
Postea, omnes, genibus flexis, per aliquod temporis spatium in silentio Sacramentum adorant. Signo dato, celebrans et ministri sacri, et ministrantes, surgunt, iterum, genibus flexis, adorant, et revertuntur in sacristiam, ubi celebrans et ministri sacri deponunt paramenta albi coloris; deinde celebrans et diaconus assumunt stolam violaceam.
Si autem plures pyxides transferendæ sint, idem celebrans (vel, si habeantur, alius sacerdos, aut diaconus, indutus superpelliceo stola alba et velo humerali eiusdem coloris) eas transferat ad locum destinatum, antequam incipiat altarium denudationem, forma quidem simplici, scilicet comitantibus duobus acolythis, vel ministrantibus, cum cereis accensis, alioque umbellam portante.
Top  Next

Denudatione altaris
Deinde celebrans et ministri, seu ministrantes, exeunt ante altare maius; facta eidem reverentia, stantes, incipiunt denudationem altarium, hoc modo: Celebrans dicit clara voce sequentem antiphonam:
Antiphona
Ps 21:19
Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea: et super vestem meam misérunt sortem.
21:2 Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.
21:3 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
21:4 Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
21:5 In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
21:6 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
21:7 Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abiéctio plebis.
21:8 Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
21:9 Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
21:10 Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te proiéctus sum ex útero:
21:11 De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
21:12 Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádiuvet.
21:13 Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
21:14 Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
21:15 Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
21:15 Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
21:16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
21:17 Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
21:18 Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
21:19 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
21:20 Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
21:21 Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
21:22 Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
21:23 Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
21:24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Iacob, glorificáte eum.
21:25 Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
21:25 Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
21:26 Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
21:27 Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.
21:28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
21:28 Et adorábunt in conspéctu eius * univérsæ famíliæ géntium.
21:29 Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
21:30 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu eius cadent omnes qui descéndunt in terram.
21:31 Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
21:32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cœli iustítiam eius pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.
Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea: et super vestem meam misérunt sortem.
Clerici, si adsunt, prosequuntur recitationem huius psalmi, usque dum altarium denudatio peracta sit; alioquin celebrans dicat antiphonam et primum tantum versum psalmi ante denudationem altaris maioris. Celebrans vero cum ministris sacris, vel ministrantibus, denudat omnia altaria ecclesiæ, excepto illo in quo Sacramentum solemniter adoratur. Altaribus denudatis, redeunt ad altare maius, et, repetita a celebrante antiphona Dividunt, revertuntur in sacristiam.
Mox in choro dicitur Completorium, candelis exstinctis et absque cantu.
Ad locum autem repositionis sanctissimæ Eucharistiæ fit publica adoratio, inde ab expleta Missa in Cena Domini instituenda et protrahenda saltem usque ad mediam noctem.
Post Missam

Rubrics :     Sancta Missa